- OECUMENICUS
- OECUMENICUSi. e. Universalis, an et quinam Episcopus vocandus sit? diu multumque olim litigatum. Et primitus quidem, in Ecclesia Christiana, inter Episcopum Romanum, et Patriarcham Constantinopolitanum, nullum iuris aut auctoritatis discrimen, sed hic solum ordo erat, ut is primus, hic secundus esset. Postmodum autem praecipue duo hi primarii Patriarchae allaborârunt, ut Oecumenici fierent Episcopi; quem titulum cum primus usurpâsset Iohannes Episcopus Constantinopolitanus, eam ipsam ob causam a Gregorio Magno Antichristi praecursor dictus est; hôc e contrario se Servum Servorum dicente. Sequenti tempore, conflictu inter utrumque satis diuturnô circa hunc titulum exortô, Romanus tandem Papa praevaluit. Bonifacius III. enim, Gregorii successor, annô admodum 606. eum tandem nactus adeoque Ecclesiarum omnium Orientis et Occidentis caput constitutus est, a Phoca Imperatore. Quae praerogativa inde Conciliô Lateranensi est confirmata: contradicentibus atque opponentibus sese magno cum conatu Orientalibus, unde perpetuum utrorumque schisna; imo et in Occidente variis Episcopis, sed frustra renitentibus. Burmannus Synopsi. Addit Car. du Fresne, non Gregorium solum praefatum l. 4. Ep. 38. sed etiam antecessorem eius Pelagium, Iohannem, huiusmodi titulum primum sibi arrogantem, hôc nomine pluribus redarguisse: laudatque hanc in rem Glabr. Rodolfum Histor. l. 4. c. 1. Hugon. Flaviniacensem p. 174. et Franciscum Turrianum pro Epist. Pontif. l. 3. c. 1. quos si collibitum est, vide. Quâ vero notione vocem sumpserint Graeci sui temporis, exponit Anastasius Bibl. praefat. in VII. Synodum ad Ioannem VIII. In eo sane, quô frequenter Universalem (Oecumenicum) in hac Synodo Graeci Patriarcham suum ---- appellant, Apostolatus vester adulationi veniam det, saepe Praelatis suis non sine reprehensione placere studentium. Verum, cum apud Constantinopolim posiius frequenter Graecos super hoc vocabulo reprehenderem --- afferebant, quod non ideo Oecumenicum ---- dicerent Patriarcham, quod universi Orbis teneat Praesulatum, sed quod cuidam parti orbis praesit, quae a Christianis inhabitatur. Nam quod Graeci oecumenen vocant, a Latinis non solum Orbis, a cuius universitate Universalis appellatur; verum etiam habitatio, vel locus habitabilis numcupatur. Vide quoque Io. forbesium Instructien. Historico-Theologic. l. XVI. c. ult. §. inprimis 18. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.